O Furtuna
velut luna
statu variabilis
semper crescis aut decrescis
vita detesta bilis
nunc obdurat
et tunc curat
ludo mentis aciem
egestatem potestatem
dissolvit ut glaciem
Sors immanis
et inanis
rota tu volubilis
status malus vana salus
semper dissolubilis
obumbrata
et velata
michi quoque niteris
nunc per ludum
dorsum nudum
fero tui sceleris
Sors salutis
et virtutis
michi nunc contraria
est affectus
et defectus
semper in angaria
Hac in hora
sine mora
corde pulsum tangite
quod per sortem
sternit fortem
mecum omnes plangite !
Fortune plango vulnera
stillantibus ocellis
quod sua michi munera
subtrahit rebellis.
Verum est, quod legitur
fronte capillata
sed plerumque sequitur
Occasio calvata
In Fortune solio
sederam elatus
prosperitatis vario
flore coronatus
quicquid enim florui
felix et beatus
nunc a summo corrui
gloria privatus
Fortune rota volvitur
descendo minoratus
alter in altum tollitur
nimis exaltatus
rex sedet in vertice!
caveat ruginam!
nam sub axe legimus
Hecubam reginam